- PRION
- I.PRIONGetarum Princeps, auxilio Persae contra Aeeten veniens, ab Iasone occisus in proelio. Val. Flac. l. 6. Argon. v. 19.II.PRIONGraece Πριὼν, locus Carthagine, apud Polybium. Item Ephesi, apud Strabonem, qui πριῶνα dicit esse collis iugum urbi imminens, prius λεπρὴν Α᾿κτὴν, h. e. asperam Actam, vocatum, ἀκτἠ autem eminens littus et prominentia. Sardibus quoque, montosus et acclivis locus, qui arcem cum oppido iungebat, apud eundem Polyb. Civusmodi loca secundum nonnullos, πριῶνας vocârunt, quod veluti serrata essent et ob asperitatem et inaequalitatem serrae dentibus similia. Nisi forte omnibus his locis πριὼν sit, qui alias πρηὼν et πρεὼν et contracte πρὼν; quâ voce iugum collis eminens Graeci notant. Dionys.Τὸν βαθὺν ενδένδρου πρῶνα πατεῖς Φολόης.Et in alio Epigr.——— κατὰ πρηόνας ἀκροβατεύεις.In alio legitur πρεόνας primâ brevi: dicebant et πρώονας etc. Sic πρηὼν, πρεὼν et πριὼν idem erit, nec a serrae similitudine ea vox facta, de loco clivoso et iugis asperis assurgente. Hispani quidem montem hodie Sierra appellant, a Latino Serra, fortasse quod male reddiderint ex Graeco Πριὼν, quae montem significat et serram. Verum nec serras Latini clausuras dixerunt, a serrae, h. e. πρίονος figura, sed a serâ, quâ ianuae occludebantur, Serram enim scripsêre, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 808. et 809.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.